- TOGATI
- TOGATIapud Spartian. Hadriano, c. 3. Hodieque Imper atores sine paenulis togatis videntur: sunt, qui ave matutinum Imperatori portabant, seu saltatores, quos in alia veste hôc officio defungi nefas erat, ut notum ex Martiali. Nec soli salutantes togati, verum et Imperatores. Treb. Pollio in Gallienis, c. 16. Cum chlamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est: ubi semper togati Principes videbantur. Usurpant autem hi Auctores veidere, pro salutare, ut ex iis passim discimus. et quidem, cum Hadriani, Traiani et anteriorum Principum aevô cum paenulis numquam esset Caesar, postmodum, dum salutabatur quidem, togatus erat, ac post offieium hoc paenulam sumebat. Salmas. ad Spartian. d. l. Porro, cûm romani alias togas cenatoriis mutarent accubituri, Imperatorum tamen mensae non nisi togatis interesse licebat, qui milites non essent, quibus cinctus pro toga fuit, Spartian. in Hadr. c. 22. Imonec aliâ ratione ad Imperatorem unquam accedere, uti docet Salmas. ad Treb. Pollionem, ubi supra. Etiam in Spectaculis idem habitus necessarius. Unde Commodus, contra consuetudinem paenulatos spectatores, non togatos, ad munus convenire, quod suneribus solebat, iussisse legitur apud Lamprid. in eo, c. 16. ubi iterum Salmas. Vide etc. apud Sueton. Iulio, c. 48. Convivatum assidue per provincias duobus tricliniis: unô, quô sagati palliative, alterô, quô togati cum illustrioribus provinciarum discumberent? Casaubono togati sunt honestiores e comitatu, puta Consulares, Praetorii, Senatores, Legati et Quaestores. Idem vero et togam, ignominiae causâ interdum sumi iussam, sed abscissis laciniis deformem, docet ex Val. Maximo, l. 1. c. 7. ex 9. ad Augustum eiusdem Auctoris, c. 24. Vide quoque hîc passim, inprimis voce Causidici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.